monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 3
Et iterum ille quem aspiciebam in praedicto throno sedentem et haec omnia mihi demonstrantem dixit mihi: Haec mystica et miranda atque ignota plenissima dona, quae tibi, o homo clarissime, apparent in vero lumine tibi demonstro, tribuo dicere et ostendere ad accendendum ignea corda fidelium, qui purissimi lapides sunt ad aedificationem coelestis Ierusalem.